monumenta.ch > Plinius > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 26, 9
{VI} Id ipsum mirabile, alios desinere in nobis, alios durare, sicuti colum. Ti. Caesaris principatu inrepsit id malum, nec quisquam id prior imperatore ipso sensit, magna civitas ambage, cum in edicto eius excusantis valetudinem legeret nomen incognitum. quid hoc esse dicamus aut quas deorum iras? parum enim erant homini certa morborum genera, cum supra trecenta essent, nisi etiam nova timerentur! neque ipsi autem homines pauciora sibi opera sua negotia inportant.